1[Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cæli in visione gloriæ. 2Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi. 3In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? fornacem custodiens in operibus ardoris: 4tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos. 5Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter.] 6[Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi. 7A luna signum diei festi: luminare quod minuitur in consummatione. 8Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione. 9Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose. 10Species cæli gloria stellarum: mundum illuminans in excelsis Dominus. 11In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis.] 12[Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo. 13Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ: manus Excelsi aperuerunt illum. 14Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui. 15Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves. 16In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. 17In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus. 18Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus: 19et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. 20Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor. 21Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli. 22Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis: 23et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne. 24Medicina omnium in festinatione nebulæ: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum. 25In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum: et plantavit in illa Dominus insulas. 26Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur. 27Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum. 28Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia.] 29[Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. 30Gloriantes ad quid valebimus? ipse enim omnipotens super omnia opera sua. 31Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. 32Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc: et admirabilis magnificentia ejus. 33Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: major enim est omni laude. 34Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis. 35Quis videbit eum et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio? 36Multa abscondita sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus. 37Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.]
Notes
*43:1Altitudinis, etc. ID. pulchritudo firmamenti, etc., usque ad nullus corporeis oculis divinitatis splendorem potest sufferre.
†43:3Fornacem custodiens. Quia superbos, pro cogitatione, locutione, et operatione mala, excruciat æterna flamma.
‡43:5Et in sermonibus ejus, etc. ID. Mysticis verbis superborum ludit intellectum. Festinavit, etc. Cum in prædicatione Evangelii præparata est via salutis et aditus regni cœlestis.
§43:6Et luna, etc. ID. Postquam de sole disputavit, etc., usque ad sed rectius aprili deputatur, quia in ipso vel incipit, vel desinit, vel totus includitur.
**43:7Luminare quod minuitur, etc. Luna non habet nativum splendorem, sed a sole accipit: sic et Ecclesia a Christo, quæ in persecutione videtur minui, sed in parte clarescit; crescit enim mirabiliter in consummatione.
††43:9Vas castrorum, etc. Quia in ipsa consistit multitudo fidelium, quæ in firmamento veritatis et divinæ prædicationis per totum orbem gloriose resplendet.
‡‡43:10Species cœli, etc. Ornatus Ecclesiæ, sanctorum plenitudo, quos Deus excelsus ordinavit, ut prædicatione Evangelii illustrarent. Hi in verbis sanctis et in doctrina veræ fidei permanentes, exspectant judicium Dei.
§§43:11In verbis. Quia in patientia sua possident animas, præcincti lumbos; et lucernas tenentes in manibus suis, exspectant Dominum suum, quando revertatur a nuptiis.
***43:12Vide arcum, etc. Scriptum Veteris vel Novi Testamenti. Hic fidelibus suave jugum ostenditur, contumacibus arma terribilia.
†††43:13Gyravit cœlum, etc. Quando per virtutem et sapientiam Dei, id est, Christum, Vetus et Novum Testamentum conditum est.
‡‡‡43:16Et confracti sunt lapides grandinis. Doctores, qui terram humani cordis irrigant, et tempestatem increpationis in se gerunt, et in tempore effundunt, et confringunt lapides grandinis; increpando, scilicet duritiam pravi cordis lapident vitale gramen.
§§§43:17Aspirabit Notus. RAB. Qui et Auster, etc., usque ad potentes ad Christiani nominis persecutionem, et aliquando ad pœnitentiam.
*43:18Tempestas. Varia tentamenta per malignos spiritus Deus irrogat, ut fervorem fidei et dilectionem frigescere faciant.
†43:21Gelu sicut salem, etc. Id est, sterilitatem; ubi enim sal spargitur, sterilitas sequitur: diabolus vero per frigus infidelitatis terrena corda ad bona opera sterilia facit.
‡43:24Medicina, etc. Omnis eloquentia deficit in comparatione ejus, nec sufficit virtutem ejus enarrare.
§43:26Qui navigant mare, etc. Multa sunt ad litteram pericula maris, et ibi mirabilia Dei opera in variis bestiis, sicut naturalium rerum scriptores tradiderunt. In mari quoque hujus mundi sunt multa monstra dæmoniorum et multæ eorum insidiæ.
**43:34Ne laboretis, etc. RAB. Comprehendere quod est incomprehensibile. Unde non quæras opes ad quas pertingere non possis.
Altitudinis, etc. ID. pulchritudo firmamenti, etc., usque ad nullus corporeis oculis divinitatis splendorem potest sufferre.
Fornacem custodiens. Quia superbos, pro cogitatione, locutione, et operatione mala, excruciat æterna flamma.
Et in sermonibus ejus, etc. ID. Mysticis verbis superborum ludit intellectum. Festinavit, etc. Cum in prædicatione Evangelii præparata est via salutis et aditus regni cœlestis.
Et luna, etc. ID. Postquam de sole disputavit, etc., usque ad sed rectius aprili deputatur, quia in ipso vel incipit, vel desinit, vel totus includitur.
Luminare quod minuitur, etc. Luna non habet nativum splendorem, sed a sole accipit: sic et Ecclesia a Christo, quæ in persecutione videtur minui, sed in parte clarescit; crescit enim mirabiliter in consummatione.
Vas castrorum, etc. Quia in ipsa consistit multitudo fidelium, quæ in firmamento veritatis et divinæ prædicationis per totum orbem gloriose resplendet.
Species cœli, etc. Ornatus Ecclesiæ, sanctorum plenitudo, quos Deus excelsus ordinavit, ut prædicatione Evangelii illustrarent. Hi in verbis sanctis et in doctrina veræ fidei permanentes, exspectant judicium Dei.
In verbis. Quia in patientia sua possident animas, præcincti lumbos; et lucernas tenentes in manibus suis, exspectant Dominum suum, quando revertatur a nuptiis.
Vide arcum, etc. Scriptum Veteris vel Novi Testamenti. Hic fidelibus suave jugum ostenditur, contumacibus arma terribilia.
Gyravit cœlum, etc. Quando per virtutem et sapientiam Dei, id est, Christum, Vetus et Novum Testamentum conditum est.
Et confracti sunt lapides grandinis. Doctores, qui terram humani cordis irrigant, et tempestatem increpationis in se gerunt, et in tempore effundunt, et confringunt lapides grandinis; increpando, scilicet duritiam pravi cordis lapident vitale gramen.
Aspirabit Notus. RAB. Qui et Auster, etc., usque ad potentes ad Christiani nominis persecutionem, et aliquando ad pœnitentiam.
Tempestas. Varia tentamenta per malignos spiritus Deus irrogat, ut fervorem fidei et dilectionem frigescere faciant.
Gelu sicut salem, etc. Id est, sterilitatem; ubi enim sal spargitur, sterilitas sequitur: diabolus vero per frigus infidelitatis terrena corda ad bona opera sterilia facit.
Medicina, etc. Omnis eloquentia deficit in comparatione ejus, nec sufficit virtutem ejus enarrare.
Qui navigant mare, etc. Multa sunt ad litteram pericula maris, et ibi mirabilia Dei opera in variis bestiis, sicut naturalium rerum scriptores tradiderunt. In mari quoque hujus mundi sunt multa monstra dæmoniorum et multæ eorum insidiæ.
Ne laboretis, etc. RAB. Comprehendere quod est incomprehensibile. Unde non quæras opes ad quas pertingere non possis.