1[Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem. 2Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. 3Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis. 4Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est: 5Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. 6Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.] 7[Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. 8Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. 9Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere. 10Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. 11Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ. 12Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.] 13[Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, 14sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco, 15ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo: 16Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est: 17Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. 18Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.]

Notes


*9:1 Sapientia ædificavit. Quia de æternitate divinitatis Christi sufficienter dixerat, etc., usque ad quia ab amore sæculi disjunctos ad portandam Ecclesiæ fabricam erexit. Columnas septem. Scilicet Ecclesias per orbem, etc., usque ad quasi sustentando continerent.

9:5 Venite, comedite panem meum. In unam Christi personam junctam divinitatem et humanitatem, vel, in pane corpus, in vino sanguis ejus, quo in altari satiamur.

9:6 Relinquite. Post oblatas epulas addit et vitæ monita, ut quos perceptis suæ incarnationis mysteriis reficit, doctrinæ pariter instruat verbis.

§9:7 Qui erudit, etc. Quasi interrogares, etc., usque ad et majorem credens.

**9:8 Noli arguere. Non est timendum, etc., usque ad sed dilectionis ejus gratia cessandum.

††9:12 Si sapiens. Moneo te ad sapientiam, quod tamen tibi prodest, non mihi. Si enim sapiens fueris, etc.

‡‡9:13 Mulier stulta. Superius commendavit sapientiam per divinitatem et humanitatem, nunc per contrarium illam eamdem commendabiliorem ostendit, ubi mulier stulta, etc., quæ est ei contraria, sedet, etc. Mulier, etc. Mulier hic hæresis est, etc., usque ad hæc in supercilio mentis attollitur.

§§9:16 Qui est parvulus. Sapientia parvulos atque insipientes, etc., usque ad et ad se divertere.

***9:17 Aquæ furtivæ. Sapientia palam mensam omnibus proposuit, etc., usque ad prohibita et illicita connubia dulciora esse asseverat.

†††9:18 Et ignoravit quod ibi. Nescit mulier adultera, etc., usque ad et in excelsis cœlorum convivæ fidelium.