1[Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. 2Omnes viæ hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus. 3Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. 4Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. 5Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. 6Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. 7Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. 8Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. 9Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.] 10[Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus. 11Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. 12Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. 13Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur. 14Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. 15In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.] 16[Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. 17Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam. 18Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. 19Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. 20Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. 21Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet. 22Fons vitæ eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas.] 23[Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam. 24Favus mellis composita verba; dulcedo animæ sanitas ossium. 25Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem. 26Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. 27Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. 28Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. 29Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. 30Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum. 31Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur. 32Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. 33Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.]
Notes
*16:1Hominis est animum præparare. Quomodo ergo hominis est animum præparare, et Dei gubernare linguam? sed persecutionis tempus significat, de quo dicitur, Nolite cogitare quomodo, aut quod loquamini: datur enim in illa hora, quid loquamini Matth. 10..
†16:2Omnes viæ. Ita actiones omnium bonorum, scilicet, et malorum quid in occulto cogitent, certa lance discernit, unde subdit.
‡16:3Revela Domino. Opera nostra revelamus, quando, quem nihil latere novimus, in cunctis, quæ agimus, in memoriam reducimus, atque illius flagitamus auxilium: et tunc non solum opera, sed cogitationes dirigit.
§16:4Universa propter semetipsum, etc. Nulla fuit Domino causa operandi, nisi sola voluntas, ut suam scilicet, bonitatem rationabili creaturæ, quam perpetuo faceret beatam, ostenderet: eum vero qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est diabolum, cum suis sequacibus, justa severitate damnavit.
**16:5Abominatio est. Quicunque tribuit sibi bonum quod facit, etiamsi nihil videtur mali manibus operari, cordis innocentiam perdit, in quo largitori bonorum se prætulit: et ideo talem Dominus abominatur virum, quem sibi in beneficiis videt ingratum.
††16:7Cum placuerint Domino. Tanta est sanctitas divinæ religionis, etc., usque ad sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt.
‡‡16:8Melius est parum cum justitia, etc. Melius est in simplici conversatione Deo servire devote, quam multis abundare virtutibus, et proximorum facta despicere.
§§16:10Divinatio in labiis regis. Quis alius rex non errat in judicio, etc., usque ad qui prophetarum ejus ora impleret. Pondus et statera. Lapides justi fortes, etc., usque ad mensuram fidei et gratiarum distribuit.
***16:13Voluntas regum, etc., id est, justorum. Multi reges et prophetæ voluerunt videre, quæ vos vidistis, et non viderunt. Hi enim et vitiis resistunt, et virtutum obsequio, quasi satellitum, constipantur. Reges enim terræ sæpe labia justa detestantur, ut Herodes Joannem.
†††16:14Nuntii mortis. Angeli Satanæ, hæretici, etc., usque ad quem contigit stulte loquendo offendisse. Placabit. HIER., de morte Fabiolæ. David homicidium et adulterium septem dierum fame purgavit.
‡‡‡16:15In hilaritate vultus regis vita. Quicunque hilarem Christi vultum videre merentur, his in æternum cum illo vivere dabitur. Aliter etiam videbit omnis caro salutare Dei: sed tunc justi placatum, reprobi videbunt iratum. Et clementia ejus quasi imber serotinus. Serotinus imber in Judæa usque hodie jam maturis messibus venire consuevit, etc., usque ad sed superni facit irrigatio Domini.
§§§16:22Fons vitæ. Quia ille prædicator vere suis auditoribus vias vitæ aperit, etc., usque ad quæ dicunt bona, fatuo corde contemnunt.
*16:24Favus mellis composita verba, etc. Multi per eloquentiam, etc., usque ad quæ ex interna animæ dulcedine procedunt.
†16:26Anima laborantis laborat sibi, etc. Constat ad litteram, etc., usque ad quia necesse habet facere bona, quæ dicit.
‡16:27Vir insipiens fodit malum. Potest hoc de hæretico specialiter intelligi, etc., usque ad unde Jacobus: Lingua inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna Jacob. 3..
§16:29Vir iniquus lactat amicum suum, etc. Potest hoc de hæretico et de omni fautore malorum accipi: quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.
**16:30Qui attonitis oculis cogitat, etc. Gravius est perficere malum quam facere, etc., usque ad ut quæ malorum suorum retributio sequatur, non videat.
††16:32Melior est patiens viro forti, etc. Minor est victoria urbes expugnare, etc., usque ad et patientiæ humilitate substernit.
‡‡16:33Sortes mittuntur in sinum. Sicut sortes mittuntur in sinum, etc., usque ad quasi de sinu examinis divini.
Hominis est animum præparare. Quomodo ergo hominis est animum præparare, et Dei gubernare linguam? sed persecutionis tempus significat, de quo dicitur, Nolite cogitare quomodo, aut quod loquamini: datur enim in illa hora, quid loquamini Matth. 10..
Omnes viæ. Ita actiones omnium bonorum, scilicet, et malorum quid in occulto cogitent, certa lance discernit, unde subdit.
Revela Domino. Opera nostra revelamus, quando, quem nihil latere novimus, in cunctis, quæ agimus, in memoriam reducimus, atque illius flagitamus auxilium: et tunc non solum opera, sed cogitationes dirigit.
Universa propter semetipsum, etc. Nulla fuit Domino causa operandi, nisi sola voluntas, ut suam scilicet, bonitatem rationabili creaturæ, quam perpetuo faceret beatam, ostenderet: eum vero qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est diabolum, cum suis sequacibus, justa severitate damnavit.
Abominatio est. Quicunque tribuit sibi bonum quod facit, etiamsi nihil videtur mali manibus operari, cordis innocentiam perdit, in quo largitori bonorum se prætulit: et ideo talem Dominus abominatur virum, quem sibi in beneficiis videt ingratum.
Cum placuerint Domino. Tanta est sanctitas divinæ religionis, etc., usque ad sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt.
Melius est parum cum justitia, etc. Melius est in simplici conversatione Deo servire devote, quam multis abundare virtutibus, et proximorum facta despicere.
Divinatio in labiis regis. Quis alius rex non errat in judicio, etc., usque ad qui prophetarum ejus ora impleret. Pondus et statera. Lapides justi fortes, etc., usque ad mensuram fidei et gratiarum distribuit.
Voluntas regum, etc., id est, justorum. Multi reges et prophetæ voluerunt videre, quæ vos vidistis, et non viderunt. Hi enim et vitiis resistunt, et virtutum obsequio, quasi satellitum, constipantur. Reges enim terræ sæpe labia justa detestantur, ut Herodes Joannem.
Nuntii mortis. Angeli Satanæ, hæretici, etc., usque ad quem contigit stulte loquendo offendisse. Placabit. HIER., de morte Fabiolæ. David homicidium et adulterium septem dierum fame purgavit.
In hilaritate vultus regis vita. Quicunque hilarem Christi vultum videre merentur, his in æternum cum illo vivere dabitur. Aliter etiam videbit omnis caro salutare Dei: sed tunc justi placatum, reprobi videbunt iratum. Et clementia ejus quasi imber serotinus. Serotinus imber in Judæa usque hodie jam maturis messibus venire consuevit, etc., usque ad sed superni facit irrigatio Domini.
Fons vitæ. Quia ille prædicator vere suis auditoribus vias vitæ aperit, etc., usque ad quæ dicunt bona, fatuo corde contemnunt.
Favus mellis composita verba, etc. Multi per eloquentiam, etc., usque ad quæ ex interna animæ dulcedine procedunt.
Anima laborantis laborat sibi, etc. Constat ad litteram, etc., usque ad quia necesse habet facere bona, quæ dicit.
Vir insipiens fodit malum. Potest hoc de hæretico specialiter intelligi, etc., usque ad unde Jacobus: Lingua inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna Jacob. 3..
Vir iniquus lactat amicum suum, etc. Potest hoc de hæretico et de omni fautore malorum accipi: quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.
Qui attonitis oculis cogitat, etc. Gravius est perficere malum quam facere, etc., usque ad ut quæ malorum suorum retributio sequatur, non videat.
Melior est patiens viro forti, etc. Minor est victoria urbes expugnare, etc., usque ad et patientiæ humilitate substernit.
Sortes mittuntur in sinum. Sicut sortes mittuntur in sinum, etc., usque ad quasi de sinu examinis divini.