1[Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: 2ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. 3Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ; 4si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: 5tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, 6quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. 7Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, 8servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. 9Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.] 10[Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit, 11consilium custodiet te, et prudentia servabit te: 12ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur; 13qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas; 14qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis; 15quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum. 16Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, 17et relinquit ducem pubertatis suæ, 18et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. 19Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ. 20Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias: 21qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; 22impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.]
Notes
*2:1Fili mi. Duo hic notat, sapientiam esse de cœlestibus, prudentiam de sæcularibus. Abscondit mandata Dei penes se, etc., usque ad quasi semen secus viam jactatum volucres tollant.
†2:2Audiat sapientiam. Audit non aure, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Inclina cor. Inclina, humilia, munda, etc., usque ad et revelasti ea humilibus. Si enim sapientiam invocaveris. Invocare, etc., usque ad nec liberum debet abesse arbitrium.
‡2:4Et sicut thesauros. Qui thesauros effodit, etc., usque ad nec quiescat, donec inveniat.
§2:5Tunc intelliges. Timorem amicabilem, etc., usque ad sed etiam scientiam ipsius divinitatis quæ perpetuo beatum facit invenies.
**2:6Quia Dominus dat. Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: Si enim sapientiam invocaveris, etc. Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur. Ex ore. Æterna filii nativitate, de qua alibi: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam Isai. 58.. Vel, os Domini in sanctis, unde: Os Domini locutum est. Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.
††2:7Custodiet. Ut in quocunque virtutum gradu rectos juvet et simplices. Job simplex et rectus Job. 1.; simplex, per innocentiam mansuetudinis, et rectus, per cautelam discretionis: simplex, nullum lædens, imo cunctis proficiens, rectus, a nullo corruptus.
‡‡2:12A via mala. Ad quam vocant, qui dicunt: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, perversa loquitur, qui est auctor hujus persuasionis.
§§2:13Qui relinquunt iter. Pulchre, etc., usque ad finis ejus in tenebris exterioribus.
***2:14Qui lætantur. Quia per vias tenebrosas ambulant, etc., usque ad noxiamque lætitiam salubri fletu castigarent.
†††2:16Ut eruaris a muliere. Pendet hic versus, etc., usque ad: et ipsi sunt jacula.
‡‡‡2:17Et relinquit ducem. Patet et de mente hæretica, etc., usque ad quam se die baptismi servaturam promiserat.
§§§2:18Pacti Dei sui, etc. Quod cum viro suo tempore nuptiarum pepigit, Domino teste, quod fidem, scilicet castitatis sibi invicem servarent, vel in baptismo. Inclinata est enim. Omnis conversatio adulteræ ad interitum ducit, etc., usque ad id est, ad spirituum tendit tormenta malignorum.
*2:19Ad eam non revertentur. Mortem scilicet, non mulierem, etc., usque ad non sibi attribuat, sed gratiæ Dei.
†2:21Qui enim. Hic rectis jungit simplices, etc., usque ad quæ cum Christo in cœlis regnat, perveniunt.
‡2:22Impii. De illis dicitur specialiter, etc., usque ad de fine bonorum, qui autem me audierit, absque terrore quiescet.
Fili mi. Duo hic notat, sapientiam esse de cœlestibus, prudentiam de sæcularibus. Abscondit mandata Dei penes se, etc., usque ad quasi semen secus viam jactatum volucres tollant.
Audiat sapientiam. Audit non aure, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Inclina cor. Inclina, humilia, munda, etc., usque ad et revelasti ea humilibus. Si enim sapientiam invocaveris. Invocare, etc., usque ad nec liberum debet abesse arbitrium.
Et sicut thesauros. Qui thesauros effodit, etc., usque ad nec quiescat, donec inveniat.
Tunc intelliges. Timorem amicabilem, etc., usque ad sed etiam scientiam ipsius divinitatis quæ perpetuo beatum facit invenies.
Quia Dominus dat. Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: Si enim sapientiam invocaveris, etc. Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur. Ex ore. Æterna filii nativitate, de qua alibi: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam Isai. 58.. Vel, os Domini in sanctis, unde: Os Domini locutum est. Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.
Custodiet. Ut in quocunque virtutum gradu rectos juvet et simplices. Job simplex et rectus Job. 1.; simplex, per innocentiam mansuetudinis, et rectus, per cautelam discretionis: simplex, nullum lædens, imo cunctis proficiens, rectus, a nullo corruptus.
A via mala. Ad quam vocant, qui dicunt: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, perversa loquitur, qui est auctor hujus persuasionis.
Qui relinquunt iter. Pulchre, etc., usque ad finis ejus in tenebris exterioribus.
Qui lætantur. Quia per vias tenebrosas ambulant, etc., usque ad noxiamque lætitiam salubri fletu castigarent.
Ut eruaris a muliere. Pendet hic versus, etc., usque ad: et ipsi sunt jacula.
Et relinquit ducem. Patet et de mente hæretica, etc., usque ad quam se die baptismi servaturam promiserat.
Pacti Dei sui, etc. Quod cum viro suo tempore nuptiarum pepigit, Domino teste, quod fidem, scilicet castitatis sibi invicem servarent, vel in baptismo. Inclinata est enim. Omnis conversatio adulteræ ad interitum ducit, etc., usque ad id est, ad spirituum tendit tormenta malignorum.
Ad eam non revertentur. Mortem scilicet, non mulierem, etc., usque ad non sibi attribuat, sed gratiæ Dei.
Qui enim. Hic rectis jungit simplices, etc., usque ad quæ cum Christo in cœlis regnat, perveniunt.
Impii. De illis dicitur specialiter, etc., usque ad de fine bonorum, qui autem me audierit, absque terrore quiescet.